Latin
CRYPTOGAMIA MUSCI
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 366
Unproofread scanNot analysed yet
Sed postquam salutifera nostra &pene divina ars vix ex incunabulis rudioris experientiae protracta fuerat, statim quidem non defuerunt, qui de rationis fulcro, quo eam stabilirent, cogitare coeperunt. Quam infelici vero successu id praestitum ab eis fuerit, ipsa res satis abundeque loquitur. Surrexit enim Medicina METHODICA, quae via prorsus brevissima, vitae, sanitatis, morborum, curationis caussas ita explicare, eumque in ordinem redigere, laboravit, ut ex duobus tantum principiis, laxo &stricto, omnia intelligerentur. Nec praetereundi sunt GALENICI, quorum antesignanus ex Aristotelis Schola quatuor qualitates ac temperamenta (*)inauspicato sidere in troduxit, atque haec secta per multa retro secula regnavit, donec sequiori demum tempore prodierit illa methodus, ex Chemicis principiis non rite intellectis &applicatis de rebus medicis judicandi; dum quidem sola pharmaca chemica &mira arcana ac specifica ex minerali potissimum regno petita induxerint; alii ex solo acido &alcali; nonnulli ex pituita, acido &bile; quidam vero ex acido &viscido omnium fere morborum originem, symptomatum caussas, medendi ratio(*) GALENUS nimis qualitatibus addictus appellat Calidum, Frigidum, Humidum, Siccum, quod HIPPOCRATES significantius expressit per Amarum, Acidum, Dulce. teste Quercet. diaet. 596.