# Amoenitates academicae. Vol. 2 370

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2, CRYPTOGAMIA MUSCI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/370
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/370

Exercetur olfactus membranae ope, pulposae, mollis, vasculosae, porosae, quae omnem internam narium cavitatem investit, & in quam nervi satis numerosi mollissimique subeunt, ita ut corpora volatilia hic agant in nervos ab injuriis aëris solo muco defensos; unde magna vis est odorum: cum tenuissimae particulae nudis nervis in tanta vicinia cerebri applicentur. Sapor, quem forte sola sibi vindicat lingva, nam sapidissimum corpus, alteri cuicunque oris parti applicatum, ne minimum quidem saporis sensum in mente excitat, exercetur papillis nerveis, quae innumerabiles ex pulposo mollique cute efflorescunt, & quibus in homine unicum involucrum mucosum & semipellucidum datum est, quod pertinaciter ipsis adhaeret & pro epidermide est. Misso in hoc opere olfactu, quem ulterius persequi non vacat, medicamentorum actio tantum ex sapore explicanda erit. Difficile certe est rationem saporis determinare, videtur tamen illa sedere in interiori neque sensibus conspicua elementorum sapidorum fabrica. Cfr. Haller Phystolog. p. 237. Fr. Hoffman. Oper. Physi. Medic. Tom. 5. Demonstr. 42. p. m. 12, ubi variis experimentis haec assertio stabilitur. SAPOREM consistere in Sale statuunt plurimi: e. gr. Gassendus, Fracassatus, Bellinus, Malpighius, du Hamel, Rohault, alii; Carthesiani figuras salium determinare ausi sunt; sic Willis, anim. brut 49. particulas ACRIUM Aculeatas, PINGUIUM Sphaericas, AMARORUM Furcatas, SALSORUM Polyedricas difformes ACIDORUM Tetraedricas conicas, STIPTICORUM Hamosas, DULCIUM molliter Aculeatas. (f) Methodus vires medicamentorum dijudicandi ex sapore excogitata non est, sed ab antiquissimis inde temporibus repetenda, quod testimonio Portae in Phytognomica p. 6. Cap. 3.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
