Latin
ACIDUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 372
Unproofread scanNot analysed yet
Videtur quidem difficultas quaedam modi hujus objici successui, dum eadem saepe vegetabilia &sapida &olida sunt, &quod actio eorum in fibras musculares &nerveas non rite distincta fuerit, sed solverit hosce nodos moratrices D: PRAESES in libro supra laudato, adeoque nil est, de quo queratur. §. IV. Quae ab hominibus ingeruntur, vel Alimentorum veniunt titulo, miscela liquorum corpo ris &actione viscerum subigenda, ut in naturam fluidorum corporis abeant; vel Toxica sunt, quae notabilem mutationem status praesentis a pristino inducunt. Quod sine destructione functionum corpus mutat, Medicamentum audit; quod vero laedit functiones, motusque salutares subvertit ac destruit, Venenum nuncupatur. Sed limites horum valde affines videntur, &saepe tantum gradu ac dosi differunt, ita ut alimentum salubre medicamentum evadere possit, &medicamentum veneni atrocissimi induere queat naturam. Nihilominus agit quodvis medicamentum pro ratione qualitatum (*),ut tamen limitibus coërceatur suis, Medici est dosin determinare. Leges de actione medicamentorum, quas Nobiliss. D. PRAESES in Philosophia sua Botanica p. 285. §. 363. orbi erudito communicare dignatus (*)Medicamenta agere pro ratione Qualitatum &saporum nec quoad salia diversissima, patet mani estissime in fructibus e, gr Pyriigrossos tenellus est erudus insipidus oleraceus; immarurus adultior austerus, ut vix gustari poterit; si vero hic coquatur fit acidus refrigerans; at vero maturus dulcissimus svavissimus alimentaris; si vero putr seat evadit amarus nauscosus venenatus; attamen ex eadem materia, iisdem principiis, mutato solum sapido. tus est, quaeque nobis fundamenti loco inserviunt, hic adferre lubet. agunt &Solida in Fluida