# Amoenitates academicae. Vol. 2 374

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2, SAPIDA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/374
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/374

Interno usu se non valde commendant, cum humores in minimis canalibus absorbendo facile eos obturent. AQUOSA. §. VI. AQuoSA dicuntur, quae multum aquae in se continent, & insipida fere sunt. Exempla praebent olera pleraque; & plantarum tenella germina ac stolones, uti. Folia: Spinacia, Atriplex, Asparagus, Lactuca, Endivia Portulaca, Borago. Radices: Taraxacum, Tragopogon, Scorzonera, Bardana, Gramen. Bulbi: Rapa, Brassica, Papas, Batatas, Adenes. Hae omnes contusae & expressae plurimum succi largiuntur, sed parum substantiae solidae, quare etjam in corpore exigua quantitas excrementitia ex earum digestione remanet; magna vero copia succi in tubo intestinali deponitur. Agunt in SOLIDA humectando; ita corium aqua madescit & molle fit instar spongiae. Aqua tepida pota laxat omnia vasa. Dum cornu cervi vapori aquae calidae exponitur, mollescit ita, ut scissile fiat. Minimos corporis canales penetrant, succus enim horum vegetabilium aquosa fluiditaLaxitatem humectatione te sese commendat. sua inducunt, & ita debilitant.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
