# Amoenitates academicae. Vol. 2 378-2

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2, STIPTICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/378-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/378-2

STIPTICA. §. X. STIPTICA sunt austera ex acido & sicco (*) Acida destruuntur ab Amaris, intenduntur vero ab Acribus; ut Acetum itaque evadat fortius additur Capsicum a Tinctoribus, oenopolis. hinc Hypochondriaci a calidis & aromatibus male mulctantur; hinc Haemicrania s. Podagra laborantes ab aqua vitae, non vero a spiritu vini simplici, paroxysmum provocant sicco mista (*), quae contrahunt os manducantis (**). Exempla petenda sunt ex fructibus immaturis; Sangvine Draconis, Catechu, Tormentilla, Alchemilla, Bistorta, Hypocystide, Sumach, Quercu, Tamarisco, Granato., Vlmaria; Rhodia, Caryophyllata, Acacia, Rosa rubr. Balaustia, Mespilo, Cydoniis. Fragaria, Prunella, Oliva, Lapatho, Herba Britannica. Huc referuntur omnes plantae Coriariae, quae pro diversitate regionum variant. Sveci utuntur Vva Vrsi. Monspeliens. Coriaria. Cotino. Quercu. Ungari Angli Rhoe. Lappones Betula. Macedones Granato. Westrobothn. Salice. Tunetani Abiete. Asiae min. inc. Aesculi caly. Norlandi Aegyptii Acacia. Jllyrici Myrto Torment. rad. Ferroenses Agunt in SOLIDA adstringendo, hinc roborant.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
