# Amoenitates academicae. Vol. 2 383

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2, PINGVIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/383
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/383

Rhabarbarum, alvi ductione facta, tubum intestinalem roborat, quem tamen pleraque purgantia debilitant. Dum intentio Medici congruis indicationibus fundata ea est, ut vim suam tonicam in vias secundas & systema fibrosum totius corporis exserant, sub forma infusi usurpantur, ut in cachexia, hydrope Chinae cortice febres intermittentes aliisque. profligantur, cujus succedanea alia amara quodammodo sunt, uti Gentiana, Chamomilla, Carduus Benedictus, Absinthium, Hyssopus, quae etjam in podagra & calculo haud contemnenda sunt remedia. Macies aliaque dira mala a continuo nimioque amarorum usu inducta dissuadent eum. Veneri inimica censentur. Agunt in FLUIDA, uti Balsamica, acidum domant & infringunt. Cerevisia lupulo decoquitur, ne acorem contrahat. Acescens aestate cerevisia injectis summitatibus Absinthii corrigitur. Inertiam bilis excitant. Hypochondriasi & morbis, qui acido foventur, uti Arthritis, Querquera inserviunt. Uti ex acidis pallor inducitur, ita ex amaris facies redditur coloratior. Ubi deficit bilis, palidus adest adspectus, uti videmus in chloriticis. Putredini resistunt, quod corfirmatur externo eorum usu; cadavera enim Scordio & carnes Absinthio involuta a putredine conservantur immunia. Cortex Chinae & Scordium decantata sunt remedia adversus sphacelum. Cfr. Platner- Instit. Chirurg. Ration. p. m. 114.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
