Latin
PINGVIA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 384
Unproofread scanNot analysed yet
ACRIA. §. XIV. Acria vocantur ea, quae vel majori vel minori vi fibras corrodente, gaudent. (*)Exempla sunt: 1. Arum, Capsicum, Pyrethrum, Euphor bium; Persicaria, Sedum, Thysselinum, Ranunculus, Fungi quidam, Gnidium. 2. Piper Caryophyllus, Galanga, Zedoaria, Zingiber, Acorus, Angelica, Pimpinella, Ruta. 3. Allium, Porrum, Cepa, Scilla. 4. Sinapi, Lepidium, Armoracia, Cochlearia, Nasturtium. Eruca, Raphanus. Agunt in SOLIDA corrodendo. In copia itaque assumta, irritant, calefaciunt, vellicant, rodunt, destruunt minimas fibrillas &saepe instar veneni agunt. Dum externe cuti applicantur, rubefaciunt. In excoriatis agunt fere instar ignis. Sinapismi, ad revulsionem &ad evocandam materiam retropulsam, valent. Tumores frigidos vi incidente &irritante tollunt. Agunt in FLUIDA incidendo. Dum interne sumuntur, aperit natura omnia sua emissaria &conatur ea expellere, sicque evacuat ea per secessum, sudorem, urinam, catameniorum organum, unde purgantia, sudorifera, diuretica, emmenagoga, abortiva sunt. In asthmate &hydrope extollitur Scillae virtus.