Latin
NAUSEOSA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 385
Unproofread scanNot analysed yet
Agunt in SOLIDA convellendo, &in FLUIDA evacuando. Fluidis mista convulsis fibris expelluntur in ventriculo per vomitum, in intestinis per secessus. Dum adeo diluta propinantur, ut in sangvinem perveniant, evacuantur congruis emissatiis, unde fiunt diaphoretica, sudorifera, diuretica, emmenagoga, abortiva. Nimia in copia assumta, nec eliminata, veneni naturam aemulantur. COicit. κ3 (*)Utrum Nauseosa absque olido dentur vix dixerim; Nausea enim &Vomitus consistit in Convulsione, quae causatur a nervis, &sine olido vix sapida in nervos agere visa sunt, BIVIII. MIXTOS sapores dari plurimis exemplis paret: Acido Acri Senega: Amaro Alkekengi Amaro Acri Citrus Acerbo Ruscus Dulci Dulcamara Dulci Sriptico Polypodium Glycirrhiaa. Acido Tumarindus, Vinum. Aeri Foeniculum, Mel. Viscido Acri Allium.