# Amoenitates academicae. Vol. 2 386

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2, NAUSEOSA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/386
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/386

COROLLARIA. 1. Medicamenta agunt secundum Saporem & Odorem, si pauca exceperis Lapidea. Judicatur Medicamentum compositum ex Sapore mixti, non autem ex simplicium ingredientium. Praeparatio medicamenti, quae tollit saporem & odorem, tollit etiam ejusdem effectum, ut in foeculis Ari, Jatrophae. Contraria sapida mixta saepe nauseosa evadunt. Vehiculum copiosius debilitat & enervat Medicamenta; vis autem concentrata nimium acuit venenum, exemplo Alcohol. Nauseosa medicamenta numquam bona, nisi scopo evacuatorio. 7. Diversa Medicamenta, in eodem morbo scorsim data, saepe prosunt, quae numquam mixta; ut in Podagra Amara, Oleosa, Humida, Acida non fermentata. Diversitas saporum non ex substantia, sed ex qualitate & modificatione oritur. Sic Pyri grossus tenellus insipidus oleraceus, adultior stipticus, coctus vero acidus refrigerans, maturus dulcis esculentus, putridus demum amarus subvenenatus. 9. Contraria medicamenta sunt imprimis: Pinguia & Gelatinosa, quae non miscentur. Amara & Acida, quae se ipsos destruunt. Aquosa & Sicca, quae mutantur. Aliena medicamenta contrarium effectum habent. Acria & Dulcia. Acida & Dulcia. Stiptica & Pinguia. Salsa & Viscosa. 11. Mutantur medicamenta evadunt saepe a variis saporibus. Acida ab Acribus evadunt Acidissima. Acida a Siccis evadunt Stiptica. 12. Conformia Medicamenta ab affinitate saporum dignoscuntur. Aquosa & Viscosa. Dulcia & Pinguia, Acria & Amara, Acida & Stiptica. 13. Idea saporum facillime intelligitur si misceantur simplicissima variis modis bina. Aquosi Aqua. Sicci Farina. Viscosi Acris Sinapis. Gummi. Pinguis Oleum Salsi Muria. Dulcis Saccharum. Amari Bilis. Stiptici Galla. Acidi Acetum. Bb CAROM. D. & Botanici Publici, Medici Classis Regiae, Academiae Caesareae Dioscoridis 23di.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
