# Amoenitates academicae. Vol. 2 392

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2, SIC VOS NON VOBIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/392
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/392

Aures amplissimas erigit Bubo, auditu omnes superans. Aranea magno debet stomacho, quod animal sit ingluviei deditissimum. Nempe natura partem, qua quodvis animal excelleret, fecit insigniorem. Cerebri mole primas tenet Elephas inter Quadrupedia; Psittacus inter aves; inter Pisces Cete. Atque haec singula reliquis sunt callidiora. Horum tamen neutrum aeque magnum ac Homo obtinuit cerebrum, in quo immortalem habitare mentem certe persvasi sumus, quod ex ce ebro omnes prodeunt nervi subjecti hominis imperio. Itaque nostrum est, recte uti ratione, qua omnibus aliis praestamus. Non veste induit DEus Opt. Max. hominem ut cetera animantia; ratio tamen invenit mille vestimentorum modos. Neque nobis dedit Natura acutos ungves & secantes dentes, ut Tigridi; mens tamen nos docuit longe aptius carnes & ossa partiri. Non possumus cursu certare cum Lepore; assequi tamen & capere didicimus velocissimum. Negati sunt nobis pedes anteriores fodentes, qui Talpae dati, Consilio tameu manuque perfodimus durissimas petras. Neque nobis pinnas & branchias indulsit natura, ut piscibus, & tamen per vastum Oceanum ad ultimos Indos currere scimus. Alas dedit avibus, non nobis; aves tamen ex alto deducere ars docuit. Non obtigere nobis Lyncis oculi; novimus tamen maculas in Sole detegere, venasque pediculi armatis subjicere oculis. Leo terret rugitu; nos per stentorias tubas, campanas & bellica tormenta altius tonitruamus. Aper auditu superat, sed nobis tuba acustica adjutis cedit aper. Itaque ratio est, qua eminet homo. Non alia magis facultate praestat reliquis animalibus. Hac itaque uti & frui debemus.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
