# Amoenitates academicae. Vol. 2 393

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2, VIVITUR INGENIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/393
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/393

VIVITUR INGENIO, CETERA MORTIS ERUNT. 4. Nempe ingenio inservire debemus aliis. Sed in quo praecipue exercebimus ingenium nostrum? Patebit, si ponas mundum ita creatum ornatumque, ut jam est, eique impositum Adamum instructum sensibus, quales habemus, & ratione, quae per sensus accepta dijudicat. Quicquid in sensus ipsius cadit referri potest ad Astra, Elementa & Naturalia. Haec tria suppeditant, quae ipsi sunt necessaria, digitoque monstrant Atque tum quidem recte auctorem mirae fabricae. ingenio utimur, cum illud dirigimus ad nostras necessitates & datorem tanti muneris. Intuere, quaeso. astra sub quibus vivis, eaque considera ut Mathematicus; O! quam alte posuit sedem suam DEus omnipotens, qui hos innumeros condidit Soles? Respice Elem nta, in quibus vivis, eaque ut Physicus animo propone; Bone DEus! quam plena est terra gloria tua. Verte oculos ad Naturalia ex quibus vivis, eaque serutare ut Lithologum, Botanicum & Zoologum decet; O quam multa invenies in fibra minima vestigia manus, quae creavit, Sapientissimae! En tria illa objecta, quibus mutua promovebimus commoda; objecta unitis dignissima laboribus. Haec cognoscere & adhibere juvat. Haec enim alimenta & medicamina praebent, haec miracula sapientiae & omnipotentiae Creatoris pandunt, haec denique animum honesta voluptate, mentemque delectatione, qua non alia svavior, perfundunt. Longus essem, si jam dicerem de singulis, quae nobis offert benevola natura. Horulae tantum spatium, a vobis expeto, Auditores, ut simul ingrediamur illum lucum, quo natura inclusit minima ex Classe animatium. Properabimus celeri gressu, ne vestro tempore aut patientia abuti videar. 5. In hisce parvis & contemtis animantibus, INSECTA puto mirari fas est perfectissima naturae opera. Ac licet exigua & muta sint, apertius tamen loqvuntur quam reliqua Creatoris sapientiam.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
