Latin
VIVITUR INGENIO
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 394
Unproofread scanNot analysed yet
Ea vero adeo infra curiositatem suam esse credidit homo, alias novitatum cupidus, ut inter omnes scientias, haec ipsa de Insectorum natura &proprietatibus, minime exculta fuerit. Interim familia haec parvulorum reptantium immortalitate donavit Listerum inter Anglos; Svammerdamium inter Hollandos; Frischium inter Germanos, &Reaumurium inter Gallos. Viri tantorum nominum &multi alii, quos inter Aristoteles, Gesnerus, Aldrovandus, Shonefeldus, Jonstonius, Jungius, Blankard, Merret, Joblot, Columna, Levenhoek, Goedart, Meriana, Bradley, Hoffnagel, Albinus, Wallisner, Petiver, Willughbey, Rajus, diligenter in naturam Insectorum inquisiverunt: Nemo tamen certo charactere distingvere novit hanc classem a Quadrupedibus, Avibus, Piscibus &Vermibus. Cancer referebatur inter pisces, qui tamen Insectum est. Hippocampus annumerabatur Insectis, quamvis piscis sit. Medusae, Cochleae, Lumbrici immo Zoophyta &Ostracodermata omnia pro Insectis habebantur, quae ad Vermium familiam pertinent. Atque haec confusio regnabat, usque dum ostenderem in Systemate Naturae, quod sola Insecta antennis essent instructa, &quod eorum Sceleton non aliud esset, quam cutis seu Epidermis. Ita enim hi pusilli cataphracti viribus valent, &ab externis injuriis immunes redduntur. Utique si Elephas robora haberet Scarabaei (349. Fn. Svec.) proportionata magnitudini, contunderet excelsas arbores, ut fabarum sarmenta, sedibusque dejiceret montes &rupium dorsa. 6. Spectate miram Insectorum educationem; Quam dissimilis est infans juveni, &quam distat uterque a parentibus? Metamorphosis, quae certe captum nostrum superat.