# Amoenitates academicae. Vol. 2 394

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2, VIVITUR INGENIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/394
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/394

Ea vero adeo infra curiositatem suam esse credidit homo, alias novitatum cupidus, ut inter omnes scientias, haec ipsa de Insectorum natura & proprietatibus, minime exculta fuerit. Interim familia haec parvulorum reptantium immortalitate donavit Listerum inter Anglos; Svammerdamium inter Hollandos; Frischium inter Germanos, & Reaumurium inter Gallos. Viri tantorum nominum & multi alii, quos inter Aristoteles, Gesnerus, Aldrovandus, Shonefeldus, Jonstonius, Jungius, Blankard, Merret, Joblot, Columna, Levenhoek, Goedart, Meriana, Bradley, Hoffnagel, Albinus, Wallisner, Petiver, Willughbey, Rajus, diligenter in naturam Insectorum inquisiverunt: Nemo tamen certo charactere distingvere novit hanc classem a Quadrupedibus, Avibus, Piscibus & Vermibus. Cancer referebatur inter pisces, qui tamen Insectum est. Hippocampus annumerabatur Insectis, quamvis piscis sit. Medusae, Cochleae, Lumbrici immo Zoophyta & Ostracodermata omnia pro Insectis habebantur, quae ad Vermium familiam pertinent. Atque haec confusio regnabat, usque dum ostenderem in Systemate Naturae, quod sola Insecta antennis essent instructa, & quod eorum Sceleton non aliud esset, quam cutis seu Epidermis. Ita enim hi pusilli cataphracti viribus valent, & ab externis injuriis immunes redduntur. Utique si Elephas robora haberet Scarabaei (349. Fn. Svec.) proportionata magnitudini, contunderet excelsas arbores, ut fabarum sarmenta, sedibusque dejiceret montes & rupium dorsa. 6. Spectate miram Insectorum educationem; Quam dissimilis est infans juveni, & quam distat uterque a parentibus? Metamorphosis, quae certe captum nostrum superat.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
