Latin
4
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 4
Unproofread scanNot analysed yet
TELLUS habitabilis, licet variis inaequalitatibus excavata, ubique tamen in comparatione ad aquam elevata, &quo a mari remotior, eo etjam plerumque altior existit; sic aquae in locis depressioribus non quiescunt, nisi altiora loca seu obstacula impediant, &lacus aut paludes efficiant. MARE continentem cingit, partemque superficiei Telluris potiorem constituit, docente Geographia; quid? quod longe majorem partem idem olim occupasse, inculcent annua ejus decrementa, nec non rudera fluctuantis aquae, conchae, strata, reliquia. LITORA repleri solent demortuis Testaceis, Lithophytis, Fucis similibusque, quae e mari quotannis rejiciuntur; cumulantur itidem sabulo, arena, lapillis, aliarumque rerum haud vulgarium congerie. Fit quoque dum amnes per angustas convalles rapidiores dilabuntur, ut latera arrodant, sicque corruat terra friabilis mollisque, &ruinae ab aquis deducantur ad litora dissita &sinuosa, unde subsidente mari, continentem terram haud parva incrementa foenerari, constat. PLUVIAS terram humectantes suppeditant nebulae ex maris praesertim, ut &aquarum reliquarum, nec non terrae humidae exhalationibus collectae, inque inferiori atmosphaerae regione condensatae; cum autem nebulae ab altioribus terrae locis &montibus attrahantur, (c) necesse est, ut, quemadmodum etjam par est, major aquae copia eminentia quam depressa irriget territoria.