# Amoenitates academicae. Vol. 2 4

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2, 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/4

TELLUS habitabilis, licet variis inaequalitatibus excavata, ubique tamen in comparatione ad aquam elevata, & quo a mari remotior, eo etjam plerumque altior existit; sic aquae in locis depressioribus non quiescunt, nisi altiora loca seu obstacula impediant, & lacus aut paludes efficiant. MARE continentem cingit, partemque superficiei Telluris potiorem constituit, docente Geographia; quid? quod longe majorem partem idem olim occupasse, inculcent annua ejus decrementa, nec non rudera fluctuantis aquae, conchae, strata, reliquia. LITORA repleri solent demortuis Testaceis, Lithophytis, Fucis similibusque, quae e mari quotannis rejiciuntur; cumulantur itidem sabulo, arena, lapillis, aliarumque rerum haud vulgarium congerie. Fit quoque dum amnes per angustas convalles rapidiores dilabuntur, ut latera arrodant, sicque corruat terra friabilis mollisque, & ruinae ab aquis deducantur ad litora dissita & sinuosa, unde subsidente mari, continentem terram haud parva incrementa foenerari, constat. PLUVIAS terram humectantes suppeditant nebulae ex maris praesertim, ut & aquarum reliquarum, nec non terrae humidae exhalationibus collectae, inque inferiori atmosphaerae regione condensatae; cum autem nebulae ab altioribus terrae locis & montibus attrahantur, (c) necesse est, ut, quemadmodum etjam par est, major aquae copia eminentia quam depressa irriget territoria.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
