Latin
VIVITUR INGENIO
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 406
Unproofread scanNot analysed yet
Utique nos in mundum induxit Creator oculisque decoravit, ut visa hujus fabricae ornamenta perpende: remus, agnituri Creatorem ex operibus. Eos vero divinae institutionis contemtores reputo, qui hanc scientiam haud necessariam clamant. Nonne qvi nos creavit &parvula creavit Insecta, nonne in minimis reperiuntur maxima miracula? Impendamus tempus illud, quod alii in lusu, festis diebus, compotationibus &fabulis consumunt, considerandis naturae thesauris; desinemus vitam brevitatis accusare. Satis longa est, ipsi brevem facimus. 55. Naturae miracula &thesauri sunt innumera. Qui plurima scit, sapientissimus habendus. Cognita deducunt nos ad Creatorem, nosmet ipsos &quae nobis necessaria. Non omnibus idem ingenii acumen, eadem facultas aut occasio illustrandi bonas scientias. Multaque quotidie deteguntur, quorum usum nescimus. Arbores jam plantantur, quarum fructum modo Nepotes expectare possunt. Quis credidisset, eum Camerarius experimenta caperet de plantarum propagatione. quod eo fundamento tota ars Botanica aliquando exJure vero laudabat Alexander Mastrueretur. gnus senem dactylos serentem Palmae, cujus fructus usui esset SERIS POSTERIS. Jam post longam pacem &innumera feliciter instituta in charissima patria, contendit Gens SveoGothica de palma scientiae &eruditionis cum celeberrimis Europae populis. Atque in sinu mihi gaudeo quod diem vixerim, quo videre liceat Populares meos tentare vires suas &A cademiam instituere in Nationis in primis usum &commoda. Vestra nomina, Auditores, qui tantum suscepistis opus, immortali consecrabuntur memoriae. Vos magni animi &generosos cives praedico, qui voluistis reipublicae &Posterorum usui consecrare Ingenium, labores, otia, Me elegistis, Auditores &Academiae Scientiarum membra, primum Praesidem, honorem fateor, quo insigniorem dum vixi, mihi factum non novi. Me patienter tulistis &audivistis, consilio &opera juvastis, Societati nascenti frequentes assistere dignoque Zelo favere voluistis. Non culpae mihi duxistis, quod negotiis, quae curae meae commisit Academia, minus assvetus fuerim.