Latin
ORATIS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 409
Unproofread scanNot analysed yet
409 Et, cum ad capienda novi hujus muneris auspicia, more &ritu majoribus consueto, legibusque Academicis praescripto, in tam illustri Doctissimorum Patrum Civiumque consessu, verba mihi jam sunt facienda, fateor, quae singula, hominibus ad dicendum accedentibus, timorem in jcere consueverunt, ea sese mihi, hodierno die, objicere universa; sive enim loci amplitudinem, sive auditorum dignitatem, sive lectissimorum hominum frequentiam, sive denique meam dicendi tenuitatem contemplor, fateor ingenue haec esse, quae multum perturbationis mihi adferre possunt. Etenim si eloquentissimos olim Viros accepimus, cum ad perorandum venissent, ita expavisse ac animouisse commotos, ut plane obmutuerint; Quid mihi tandem animi esse oportebit, cui in facundiae aliqua promtitudine ac splendore, nulla vel naturae vel exercitationis adsunt praesidia. Quum tamen aliquid mihi est dicendum; in illo, quem aliis, ex hoc loco verba facientibus, denegare non soletis favore ac humanitate, perfugium erit; quo fiet, ut, quod spero, sermo meus, quantumvis tenuis &inexercitatus, velut secundis subvectus ventis, quem sibi proposuerit portum, facile consequatur. Materiam igitur, Auditores Honoratissimi, nec a praesenti tempore, nec ab hac, quam ingredior, sparta; nec ab occupatione, qua, ex nutu &voluntate Celsissimorum Ordinum Regni, nuper sum defunctus, &ex qua recens ad has musas, nunc redux sum factus, alienam, sed hisce singulis, mea quidem opinione, aptam satis &accommodatam, vestra fultus benevolentia, pertractabo, de PEREGRINATIONUM intra PATRIAM instituendarum NECESSI. TATE, fructuque exinde, Medicis imprimis, percipiendo, simpliciter &populariter dicturus, idque operam daturus, ut dicendi tenuitas dignitate rerum ac imprimis sermonis brevitate, gnaviter compensetur.