Latin
ORATIS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 413
Unproofread scanNot analysed yet
Aemulatur certe, si quod res est dicendum, nostra haec cum reliquis ceterarum Nationum academiis, bona &solida horum omnium, de quibus jam dixi, institutione egregia &exemplari; nam &Hortis Botanicis, &Nosocomiis, &Observatoriis Astronomicis, &Instrumentis Physicis &praeparatis Anatomicis, &ceteris artium ac scientiarum adminiculis magnificis, excellere incipit haec alma musarum sedes Upsaliensis, atque ita quidem excellere (nec enim hujus rei commemoratio ab hoc loco &tempore est aliena), ut Academiis omnibus exteris, si Deus benigniora fata impertiat, palmam propediem facile praeripere posse videatur. Et quamquam aliae, prae aliis, Academiae certis quibusdam gaudent praerogativis; prout enim scientia aliqua, in hac aut illa natione, in majori vel minori pretio habetur, ita et jam magis vel minus excolitur, ipsi doctores scientiarum vel excellentiores existunt vel et jam sequiores; &ubi quaeso excellentiora hoc tempore vel frequentiora celebrantur Nosocomia. quam Londini Anglorum? ubi plures Operationes Chirurgicae adornantur, quam Lutetiae Parisiorum? ubi elegantiora praeparata Anatomica monstrantur, quam Lugduni Batavorum? ubi plura collectanea in Botanicis asservantur, quam Oxonii? Quamquam, inquam, haec vera sint, non tamen eos satis considerate se gerere, aut sibi patriaeque bene consulere existimo, qui foris ea quaerunt, quae sunt domi ante oculos posita; quique ad exteras Academias peregre abeunt, non dum bene jactis studiorum fundamentis in patrio soIo. Non dubium est, quin hos demum erroris sui lo. vehementer poeniteat. Qui rudis &indoctus patriae terminos egreditur, raro doctior regreditur. Numquam vero ejus temporis quemquam poenitebit, quod ad patrias Academias bene collocaverit. Nam qui bonus extitit artium Studiosus, idem etiam optimus ac solidissimus Vir, in omni negotiorum genere, exstiturus est!