Latin
NAVITA DE VENTIS, DE TAURIS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 416
Unproofread scanNot analysed yet
Nullum ego, apud exteros, solum vidi rerum in regnis naturae curiosarum foecundius, quam nostrae patriae: Nullum quod tot, tantaque, tamque stupenda naturae artificia monstret: sive aeternas &per infinita secula perennantes in alpibus Nives; atque inter ipsos nivium tractus, promicantia identidem prata ac virescentia tempe sive celsissima Montium cacumina: sive confragosa &abrupta rupium Praecipitia: sive aestuantes Cataractarum voragines: sive latentem integro temporis spatio Phoebum, &exorientem inde cimmeriam caliginem in orbe nostro, consideres, sive inocciduum alio anni tempore solis jubar spectare velis; quorum vel in Batavo orbe, vel in Gallia, vel in Britannia, vel in Germania, vel in alio denique Europaeo tractu, ad quem avida novitatis juventus nostra turmatim erumpere soleat, in suo genere par, simileque frustra quaeratur. Sed de hisce dicendi locus jam non erat. Ad ea quae proposito meo sunt propiora &propria descendo, exemplis ostensurus, quod Physici, Mineralogi, Botanici, Zoologi, Diaetetici, Pathologi, Medici practici, Oeconomi, ceteri harum scientiarum mystae, in itineribus per nostras terras, ea sunt inventuri, ea detecturi, de quibus ne quidem per somnium antea ipsis cogitatum fuisse fatebuntur; immo quae toti orbi in hunc diem plane incomperta fuere; ea denique quibus non tantum sciendi cupiditatem pascant &exsatient, sed &patriae, sibique, &bono publico feliciter inservire quaant. Habet, ut paucis &per exempla agam, RERUM NATURALIUM fagax INDAGATOR, quo attentionem suam acuat &exerceat, contemplando fastigia altissimi &super aethera scandentisMontis Swucku; Mirabilem structuram montis Torsburg; Horrenda praecipitia rupis Bläkulla, in infula ejus nominis prope Oelandiam sitae, ipsoque non minus nomine apud vulgus Sueogothicum etiamnum usurpato, quam truculento adspectu aliquid gerentis. quod DE PEREGRINAT. Intra PATRIAM. XAII quo antiquae gentis stuporem, simul ac superstitionem insinuet. Porro concamerationes &cryptas mirabiles montium Skiula; Elevatas in altum planities insulae Caroli nae; Inusitatas formas &structuras fontium Kierkusianorum in Oelandia.