Latin
NAVITA DE VENTIS, DE TAURIS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 419
Unproofread scanNot analysed yet
Vix enim alibi, quod verbo dicam, major, quàm apud nos, copia datur Muscorum, Lichenum, hucorum, Fungorum, in quibus minutiis contemplandis curiosior Botanicorum turba desudat hodie. Quis mortalium Di spensiam nostram unquam vidit aut descripsit? Quis Blasiam, excepto unico Michelio? Bina haec Plantarum genera apud no tras, &posterior praecipue circa Fahlunam, magna abundantia proveniunt. Quotusquisque peregrinantium, rei herbariae non prorsus rudis, Parisiis profectus non divertit ad Fontem Bellilaqueum, ut adspiciat rarissimas illas Orchides, quarum aliae floribus Galeas; aliae Culices; aliae Muscas; tam belle, tamque artificiose repraesentant, ut ad exequandam naturam nihil fere deesse videatur, quam solus bombus ac volatus? Quis crederet hos flores in nostra patria, &quidem in Oelandiae nemoribus, passim obvias progerminare? Quis unquam quaesiverit in nostris terris exoticas istas plantas: Lotum tetragonolobum; Sanguisorbam majorem; Lactucam perennem; Carduum acaulem; Asterem dysentericum; Helleborum Hippocratis, Ranuncuium illyricum, immo Ricciam &Globulariam, praesertim Bmerum, pulcherrimum istum fruticem, qui per omines hyemes, studiose a frigore in hypocaustis Botanicorum conservatur? Quae tamen omnes nunc primum observatae creseunt in Oelandia &Gothlandia. Ab exteris ad Officinas nostras PHARMAGEU TICAS accersivimus; &quidem ingenti pretio, Verbenam Scordium, Sympl ytum Caprisolium, Nummulariam, Lithospermum. Dituram, Ce vi spinam, Eryngium, Centaurium, Archangelicam, Sam u um, Ebulum, Laureolam, Esuiam, Betonicam, Arnicam, Beilidem, Ptarmicam, Mercuria em, Ononidem, Cichorium, Scorzoneram, Rhodiam, Stoehadem