Latin
NAVITA DE VENTIS, DE TAURIS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 424
Unproofread scanNot analysed yet
Quid, inquam, haec talia sunt nisi remedia longo usu apud vulgum comprobata, qualia nunc dicimus ea etjam esse, quae apud nostrates infinito numero frequentantur. Nonne haec omnia, a barbaris nationibus inventa, postquam experientia docuit utilia &ad varios debellandos morbos efficacia esse, digna habita fuerunt, quae cum reliquo genere humano communicarentur? Discant itaque juvenes Medici minime spernere, sed ea annotare accurate, quae apud vulgum audiunt medicamenta decantari. Qui enim jactitat se plura de simplicium viribus scire, quam quae gustus, olfactus, fructificatio &experimenta suggerunt percipienda, is equidem fallit vehementer &fallitur. Vos, qui patrium solum olim cum exoptato fructu atque proventu exculturi estis, nullum quidem ex OECONOMICA Bibliotheca habebitis tam utilem, tamque necessarium artis istius auctorem, quam peragrationes &itinera per varias patriae regiones. Visuri estis, in aliis provinciis, &quidem sterilissimis, ab optimis incolis, improbo quidem labore, sed non sine largo foenore, terram feliciter excoli. Rursus in aliis, natura licet foecundissimis, per incuriam &inertiam incolarum, spem boni proventus omnem jacere, ipsosque incolas miserrimae esse sortis &conditionis. Videbitis Foeni &Graminis culturam apud Cuprimontanos omnium optime exerceri. Gothlandos rem pecuariam ac imprimis Ovium felicissime tractare. Porpo Agri sulcandi, foecundandi, occandi, seminandi, segetis metendae, colligendae, siccandae, triturandae variam apud varios observabitis methodum ac rationem, unde accurato peregrinatori pronum erit judicare, quod usui sit optimum.