Latin
NAVITA DE VENTIS, DE TAURIS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 427
Unproofread scanNot analysed yet
Concedat DEus ut Augustissimus Rex, cum Serenissima Regina, illa fulgentissima septentrionis sidera, arctoum huncce orbem nostrum quam diutissime illustrent ac irradient. Tibi, Celsissime Comes CAROLE GYLLENBORG, Academiae hujus CANCELLARIE illustrissime, Tibi, inquam, licet absenti, grates, quas venerabunda mens concipere unquam possit, maximas humillimas nunc ago habeoque pro ingentibus ac plane immortalibus mihi praestitis beneficiis, inter quae infinito numero excellentia, &hoc non ultimo loco reponendum est, quod me, ab hac Academia vocatum, Tuo insuper indulgentissimo suffragio apud potentissimum Regem commendasti. Dabo operam, ut hujus favoris nunquam Te poeniteat; reverentia vero, obsequio ac pietate Te ad cineres usque colam ac venerabor. Reverendissimo ARCHI-EPISCOPO &PRO-CANCELLARIO, Magnifico Domino RECTORI, ac Vobis, amplissimi Celeberrimique D:ni PROFESSORES, summas pariter persolvo grates, qui vestro, &quidem unanimi, ad hanc provinciam obtinendam, me exornastis suffragio. Ut haec benevolentia vestra me ad venerationem, ad amicitiae cultum &quaevis officia reddidit obstrictissimam; ita, ne hoc vestro in me studio videar unquam indignus, pro virili, per DEI gratiam, annitar.