# Amoenitates academicae. Vol. 2 431

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2, ORATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/431
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/431

PATRONIS, HOSPITIBUS, PATRIBUS CIVIBUSOS ACADEMICIS ET URBICIS. S. P. D. OARULCL NILOL MEDICINAE ET BOTANICES PROFESSOR REG. ET ORD. Nec non in Solenni hac Inauguratione Medica. constitutus PROMOTOR. TIstoria Naturalis indies nostro aevo tanta luce Medicinam collustrat, quantam Aantiqui, ne quidem per somnium, unquam viderunt, Cogitemus modo nova illa, quae aliquot abhinc annis, Naturae Mystae detexere, & facile apparebit nullo modo esse haec minora illis inventis, quibus antea nixa Medicina, incrementa cepit egregia. Inaudita loquor, & veteribus plane incognita, per indubiam tamen Experientiam vera quamvis pleraque eorum, per hactenus detecta principia physica, vix ac ne vix quidem possint demonstrari. Vnum alterumve inventum ex recentissimis, loco exempli, in medium proferam.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
