# Amoenitates academicae. Vol. 2 433

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2, ORATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/433
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/433

Multa hic sunt admirationem omnem super antia: Apparet enim hinc augmenta & accretiones animalium fieri posse absque cerebro & spiritu animali; Non jacere in Ovo omnia futuri foetus rudimenta; praeter plurima alia hinc fluentia Corollaria, quae Physiologis discutienda relinquimus. Rustici nostri in Smolandia & alibi uno ore loquuntur de Verme Gordio, quod si hic secetur in partes infinitas, singulae particulae tamen motu gaudeant & aquis commissae vivant, crescant, capite, trunco & cauda instruantur. Omnes Medici physici, principiis assumtis occaecati ad fabulas Cadmeas & Hydrae Lernaeae relegarunt hanc narrationem, eamque adeo insulsam, naturaeque repugnantem judicarunt, ut ne unico quidem experimento in veritatem ejus inquisiverint; at Recentiorum inventa comprobarunt plurima hoc tompore vera deprehendi, quae olim pro falsis habita fuerunt. Quotidiana experientia docuit Medicos, ejecta licet Taenia ex corpore aegroti per anthelmintica & purgantia, redintegrari tamen morbum, nisi caput & integrum Vermis corpus simul fuerit ejectum; sed quis unquam crediderit posse animal, quod decem aut viginti partes coporis sui amiserit, in integrum restitui & ad pristinam co: poris formam ac perfectionem renovar?? Cancros recuperare amissas chelas ante plures annos didicimus. Dentes juvenum renasci quotidie videmus. Cervorum cornua quotannis decidere, quotannis recrescere, nemo ignorat.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
