# Amoenitates academicae. Vol. 2 437

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2, ORATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/437
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/437

Folia haec maxime adstringentia novimus, hinc apud nos primariis plantis coriariis accensenOmnia illa quae Renes labefactant ac detur. bilitant, Nephritin & Calculum causari experientia edocti novimus: sive hoc fiat Venere Baccho, Equitatione, Diureticis, sive alia quacunque causa. Hinc erit fortassis hic effectus Renum corroborandorum & adstringendorum virtuti tantum adscribendus. Non patitur plura nova angustum chartae spatium; proinde ad scopum properandum est. Nasci, Aegrotare & Mori conditiones sunt, quas Vita homini imposuit debilis ejus natura. aegra res omnium miserrima est, quippe cui Mors ipsa cen lucrum praeferenda. Qui ergo sanitatem tuentur vel amissam restituunt, & necessarii sunt generi humano, & in deliciis esse debent civitti omni bene moratae. Regio nostra quadriennii spatio tot amisit Medicos, quot hodie in ea vix sunt superstites. Rudbeckium loquor. Robergium, Doebelium, Stobaeum, Anhornium, Volubnium, Nordenbeimium, Moraeum, Boieum, Wredium, Bernegavium, Lundmannum, Preut zium. Holstenium. De damno hoc resarciendo sullicita Facultas Medica omnem movit lapidem omnemque impendit curam, ut amissorum artis Salutaris luminum restituantur imagines, utque recrescant surculi, qui decidentium truncorum majestatem sustineaut.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
