Latin
REGNUM ANIMALE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 44
Unproofread scanNot analysed yet
Hujus enim ope, homines a venenatissimo hoste sibi saepe cavere possunt, dum sonum ejus tintinabuli audientes fugiunt, quod si non fieret, homo ictu ejus petitus, intra sex horarum spatium vel saepe intra semihoram, totum corpus putredine corruptum refert. Plura ejusmodi adferre, non permittit angustum hoc chartae spatium. Quicunque vel fugitivo oculo, admiranda Creatoris opera lustrare velit, facile perspiciet, quam sapiens sit omnium rerum institutio, ordo, &justa naturae cum finibus divinis convenientia. §. XVI. Porro non sine summa admiratione conspicimus, quam provide etjam egerit naturae opifex circa illorum animalium conservationem, quae sub certo anni tempore tempestatis violentia, ab iis excluduntur, quae ad vitae suae sustentationem necessaria sunt. Sic Vrsus autumno ingreditur Muscum collectum, ibique tota hieme delitescit, non alio victitans cibo quam pingvedine, durante aestate in membrana ejus cellulosa collecta, quaeque sub hoc ejus jejunio, procul dubio per vasa ejus, nutrimenti loco, circulatur; cui forte accedit ille pingvis succus, quem ex glandulis in plantis pedum exsugit. Erinaceus, Meles, Talpa, eodem modo hibernacula vegetabilibus replere consvescunt, &saeviente gelu, obdormiunt. Vespertilio per integram hiemem gelida &mortua quasi conspicitur. Amphibia pleraque antra aut lacuum atque paludum fundum occupant. Hirundines tempore autumnali, appropinquante frigore, &simul evanescentibus Insectis &cibo, asylum contra frigoris vehementiam in lacuum fundo, inter Arundines &Scirpos quaerunt, unde verno tempore, mira naturae dispositione, iterum emergunt. Omnibus his, dum jejunare coguntur, cessat intestinorum peristalticus motus, quare adpetitus minuitur, adeoque famis saevitiam minus sentiunt.