# Amoenitates academicae. Vol. 2 446

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2, ORATIO DE TELLURE HABITABILI. 439. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/446
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/446

Hic testari possunt omnes, nunquam ibi fuisse antea laQuod si jam Lacus Melerus tanti pidem visum. ponderis movet lapides, quantos vix multa boum juga loco dimoveant, quid, quaeso, ab Oceano expectandum erit? 41. In Alpibus Dalicis & monte Wolensi, ubi Palmfjället attingit Lacum Grufvelsion orientalior ejus montis pars annulata & attrita est; manifesto indicio, hoc undarum alluentium operafactum. 42. Fluvios omnes videmus superiusa aiores, infra magis arctos, & quotannis terram altius perforare. De Fluminibus Simoi & Xantho, adeo a Poetis celebratis, quae Trojana prata rigabant, adeo exiguos rivulos nunc esse refert Bellonius, ut vix minimos pisces Phoxinos alere queant; nam hodie aestate omnino arescunt, hyeme vero vix tantum aquae ferunt, ut Anser iis innatare possit. 43. Apud Piscinam Salmonum Luloensem in Lanmarkia notarunt in procera quadam pinu altitudinem fluvii exaestuantis annuam; & inde apparet, quotannis eum fieri minorem. 44. Ex hisce omnibus tuto colligere me posse crediderim, Terram aridam quotannis capere augmenta: hinc eam olim multo minorem extitisse; & primitus non fuisse nisi insulam exiguam, in qua velut in compendio exhibebantur illa omnia, quae usui hominis destinarat optimus Conditor. (16) 45. Sequitur vero jam Modus ostendendus, quo potutuerint omnia Vegetabilia, in exiguo terrae tractu, invenire solum sibi conveniens, & Animalia quaeque climae quod desiderant. 46. Si concipiatur Paradisus situs sub ipso Aequatore, simul quomodo hoc fieri possit hujus rei ratio concipitur, modo ponatur excelsum montem campos ejus laetissimos ornasse.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
