Latin
ORATIO DE TELLURE HABITABILI. 439
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 447
Unproofread scanNot analysed yet
47. Nam quo altius Mons aliquis in mediam Aëris regionem caput effert, eo majori frigori est expositus. 48. Mons Ararat in Armenia aeque aeternam in vertice suo servat nivem, ac sub polo arctico jugâ montium Lapponicorum. Et idem frigus in cacumine Ararati dominatur, quod in Lapponiae Alpibus regnum obtinet. In cujus montis cacumine &lateribus possent Zonae frigidae &Lapponiae Vegetabilia provenire, atque Animalia habitare. 49. Hinc reperiuntur etiam in Pyrenaeis, Helveticis, Scoticis montibus, in Olympo, Libano, Ida, eadem Vegetabilia, quae alpes Lapponicas &Groenlandicas vestiunt. 50. Memoratu dignissimum est, quod refert in Itinerario suo Orientali Tournefortius: reperisse se nimirum apud radices Ararati montis plantas illas, quae in Armenia erant vulgares: aliquantum progressus illas invenit, quas in Italia ante viderat: altius scandenti offerebantur Vegetabilia circa Lutetiam Parisiorum crescentia: Plantae Suecicae erant superiori loco positae. Sed summum montis locum proxime ad culmen, nive obtectum, plantae illae occuparant, quae sunt alpibus Helveticis &Lapponicis domesticae. 51. Ex ipsis Vegetabilibus Alpium Dalecarlicarum poteram facile colligere, quanto inferiores hae erant Lapponicis: nam in Lapponia cujusvis Vegetabilis altitudinem accurate observaveram. 52. Ex operibus Caesalpini apparet, illum venditare plantas omnes, quae in Suecia vulgares sunt &campestres, pro alpinis, cum videret eas crescentes solum in montibus Toscanis, qui tamen Alpes non sunt. 53. Hinc (47–52) concludimus altitudinem &elevationem Terrae frigori eam exponere, &posse sub ipso aequatore reperiri hyemem gelidissimam ac nivosam, modo reperiatur ibi Mons, qui verticem suum supra nubium regionem attollit.