# Amoenitates academicae. Vol. 2 458

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2, ORATIO DE TELLURE HABITABILI. 439. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/458
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/458

Hypecoon (†) non fuit visum in Horto Upsaliensi post Rudbeckii Patris tempora, sed prodibat denuo ibidem anno hujus seculi vigesimo primo, dum humum in quodam loco foderent: latuerat ergo absconditum ultra quadraginta annos. Pariter Lobelia (*) ante sexennium in Horto Amstelodamensi in terra fossa & subacta resurrexit, emortua ante viginti annos. 90. Semina Cassiae, Mimosae, Cucumeris ferunt quadraginta & quinquaginta annorum aetatem, & excrescunt; modo humor abundanter suppetat. Hoc ideo ordinavit sapientissimus Conditor, ut si semina fuerint loca arido & incongruo exposita, senio tamen non corrumpantur, sed possint loci mutationem expectare. Alia diversis annis exsurgunnt, quo si unius anni tempestas fuerit iis nocua, posint alio anno melio ra experiri fata. 91. Vidimus, Auditores, & exemplis ostendimus stupenda illa artificia, quibus seminum Sationem, Dilatationem, & circa universam Terrae superficiem Dispersionem promovet Naturae Artifex. 92. Vidimus Ventum (62–67), Pluviam (76), Fluvios (74), Mare (75), Calorem (77), Animalia (69–70), Aves (171), Structuram Seminum (66. 7887), Pericarpiorum proprietates (60. 79) plantarum indolem, immo Nosmet ipsos (69), pro rata parte hoc negotium adjuvare. 93. Ostendi, vel unicam alicujus speciei plantam, si fuisset sola condita, potuisse universam orbis superficiem pervagari & vestire (54–60). 94. Demonstravi aridam globi nostri partem semper augescere & dilatari; adeoque fuisse olim infinito 95. Cogitatione retrograda emensus sum Animalium & Vegetabilium ordines, & observavi illos finiri in unitate, quae manibus Creatoris fuit condita. 96. Si addere his placuerit proportionem illam, quam invenimus inter phytivora & carnivora animalia, aves, pisces, insecta, immo inter regnum animale & vegetabile. 97. Si simul sumatur in subsidium Diluvii analogia (22), crediderim neminem posse jure conqueri, me absque fundamento asserere Unicam cujuslibet & Speciei & Sexus plantam fuisse initio rerum creatam. 98. Ita Paradisus hortus redditur, qui unquam concicipi potest amoenissimus. 99. Ita gloria Creatoris immensa exaltatur, non deprimitur. 100. Vos, Auditores, quibus feliciora ingenia concessit rerum Parens; qui magis excultam possidetis doctrinam, quique quid genuinae demonstrationis leges poscant, acutius perspicitis, Vos accuratius inquirite. Dixi. Tantum aevi longinqua valet mutare vetustas. Exemοὐe (o) ἐξ Exempla, quae in praecedentibus dicta sunt, illustrantia. PLANTAE BACCATAE. §. 69. 1. Propriae. Opulus. Rumex. Viburnum Ximenia. Tinus. Bucephalon. Cassine. Matthiola. Morinda. Cissampelos. Phillyrea. Hippomane. Oloa. Schinus. Hirtella. Pistacia. Cornutia. Myrica. Lantana. Viscum. Bontia. Osyris. Clerodendron. Hippophae. Chrysobalanus. Plinia. Calophyllum. Hugonia. Cerasus. Daphne. Padus. Saururus. Prunus. Nyssa. Amygdalus. Celtis. BACCATAE. §. 69.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
