# Amoenitates academicae. Vol. 2 46

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2, REGNUM ANIMALE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/46

Sciuri, Apes. §. XVII. Quae de avium, ad exteras regiones, migratione jam verbo monuimus, ansam nobis subministrant, hanc rem ulterius exemplis illustrandi. Sturnus Fn. 183, post mediam aestatem, vermes apud nos minus copiose inveniens, ad Scaniam, Germaniam & Daniam quotannis descendit. Fringilla, Fn. 99. femina, omni hieme, australes regiones petens, circa Festum Michaëlis Bataviam catervatim peragrat; cum autem heic remaneant masculi, proximo vere revolabit, nisi matrimonio se solutam esse velit. Similiter Fringilla S. Hortulanus carolinianus, Catesb. car. I. p. 14. t. 14. dicta, femina, mense Septembri, dum in Cuba horreis reposita est Oryza, qua vescitur, versus austrum fugit, vere autem insequente revertitur, marem invisura. Aves nostrae aquaticae quovis autumno australem plagam petere necessum habent, antequam aqua heic glaciem induat. Sic novimus paludes Polonicas & Lithavicas Anatibus, Cygnis & Anseribus autumno refertas esse, quo magnis turmis cursum per varia flumina usque ad Pontum Euxinum tendunt: sed vere appropinquante, dum Solis aestus eas infestare incipit, vela vertunt, & per aërem ad paludes & lacus boreales, ova depositurae, turmatim feruntur.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
