Latin
REGNUM ANIMALE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 47
Unproofread scanNot analysed yet
Ibi enim, inprimis vero in Lapponia, maxima adest Culicum Fn. 1116. copia, quae victum illis optimum subministrat, cum omnes Culices antequam aliis instruuntur, in aquis degant. Numenius Fn. 141. per hiemem in Anglia habitat, &inde vere instante, matrimonio junctus, discedit. Anas Islandica Fn. 96, mense Aprili Sveciam transit, nec cursum detinet, antequam mare album petierit. Recurvirostra Fn. 137 in Italiam quovis autumno proficiscitur. Colymbus Fn. 121. quovis vere &autumno Germaniam petit. Turdus Fn. 189. verno tempore silvas nostras implet; hieme vero fugit. Embriza Passer nivalis S. N. 6. p. 31. n. 1. dicta, hieme durante, Alpes deserere coacta, ad Sveciam &saepe Germaniam usque properat. Larus Hispaniam &Italiam visitat. Corvus Scaniam adit. Per ejusmodi migrationes, in plurium Regionum &gentium usus quoque cedunt aves, &per totum fere orbem destribuuntur. Admirari vero heic convenit, quod omnes tempus discessus &recessus exacte observare norint, quodque nec de via errent. PINNA πίννη (Bell. aquat. 401. t. 401. Jonsi, exsang. t. 16. f. 5. 6. Gualt. ind. t. 78. 79.) Concha maxima maris mediterranei, coeca uti congeneres, sed valvulis calcareis fortissimis instructa. POLYPVS octopus. οκτωπόδιῳ (Bell.