Latin
REGNUM ANIMALE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 49
Unproofread scanNot analysed yet
Concharum generis &Pinna est, nascitur in limosis surrecta semper, nec unquam sine comite, quem Pinnoterem vocant, alii Pinnophylacem; is est Squilla parva, alibi Cancer, dapis assectator; pandit se Pinna, luminibus orbum corpus intus minutis piscibus escam praebens; assultant illi protinus, &ubi licentia audacia crevit, implent eam; hoc tempus speculatus index, morsu levi significat, illa ore compresso quidquid inclusit, exanimat, partemque socio tribuit; communemque domum simul &communia tecta Cancer habet, Pinnam pascit, pinnamque tuetur, hinc pinnae Custos fertur cognomine graio. Oppian. §. XVIII. Destructio. In antecedentibus monuimus, non omnia animalia vegetabilibus vesci, sed quaedam etjam esse, quae certis animalculis in escam &vitae sustentationem fruuntur: Scilicet sunt, quae rapto solummodo vivunt &multas imbelles quotidie dilacerant. Sic destruuntur animalia, ita vero, ut debiliora plerumque continua serie infestentur a fortioribus. Hoc pacto plantis victitat Aphis; Aphides Muscae aphidivorae cedunt; huic Asilus insidias struit; Ex Asilis sustentantur Libellulae; hae ab Araneis capiuntur, Aranei vero a Passeribus, quae tandem Accipitribus cedere coguntut. Pariter aqua putrida delectatur Monoculus.