# Amoenitates academicae. Vol. 2 50

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2, REGNUM ANIMALE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/50

qui Culicibus in cibum abit, hae Ranis, Ranae vero Luciis, & Lucii Phocis. Vespertilio & Caprimulgus noctu solum evolant, ut plurimas Phalaenas tunc temporis circumvolantes abripiant. Picus Insecta in arboribus delitescentia extrahit. Hirundo illa in aëre volantia persequitur. Talpa vermes infestat. Pisces voraces come dunt minores. Immo nullum fere animal deprehendimus, quod non cum suo hoste certare cogitur. Inter Quadrupedia vero, utpote reliquis infestissimae & maxime periculosae eminent Fera, sicut etjam inter aves Accipitres. Ne autem hae nimis atroci laniena integras species penitus delerent, etjam illae suis circumscribuntur cancellis, inprimis, quod ferocissimas attinet, notari meretur, quam paucae sint in respectu ad reliqua animalia, ita tamen, ut justa observetur proportio (h). Porro nec tanta earum copia in omnibus regionibus invenitur. Sic Gallia & Anglia nullos alit Lupos, nec terra Borealis Leones vel Tigrides. Huc accedit, quod ferocia haecce animalia in propria nonnunquam saeviant viscera. Sic Lupus Vulpem devorat. Canis Lupum & Vulpem infestat; immo Lupi congregati, interdum ursum comprehendere non verentur (i) Tigris proprios catulos masculos saepe necat Canes (h) In Syst. N. Ferarum X tantum species detectae sunt, cum tamen reliqua quadrupedia circiter C numerentur. Pariter Accipitrum XXX existunt. cum relignae aves ad CC m, numerum accedunt. (i) Ut nobis retulit D. D. Gisser. Canes interdum vel Rabie corripiuntur, suosque socios perdunt, vel Alopecia & se ipsos consumunt.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
