# Amoenitates academicae. Vol. 2 54

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2, REGNUM ANIMALE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/54
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/54

§. XIX. CADAVERIBUS foetidisque corporibus totus orbis oneraretur, nisi quaedam animalia illa etjam in deliciis haberent. Cum itaque animal aliquod emoritur, nullum perdunt momentum Vrsi, Lupi, Vulpes, Corvi &c. antequam omnia e medio aufferant. Si vero e. g. Equus juxta vias publicas occumbit, ubi Ferae haud accedere audent, eum post aliquot dies tumidum, ruptum, tandemque innumeris muscarum carnivorum larvis impletum deprehendes, a quibus totus quantus cito consumitur & removetur, ne diu venenato foetore praetereuntibus molestiam pariat. Piscium cadavera, dum ad litora prope luntur, pisces voraces, ut Rajae, Squali, Murenae &c. se illuc ad edendum conferunt; quoniam vero fluxus & refluxus maris cito statum mutet, in caveis ipsae saepe detinentur & cibum Sic terra feris praebent, litora occupantibus. non tantum cadaverum putredine purgatur, sed variis etjam animalibus necessaria vitae sustentatio per oeconomiam Naturae procuratur. Pari modo, suum & aliorum commodum promovent multa Insecta.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
