# Amoenitates academicae. Vol. 2 56

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2, 56. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/56
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/56

relicta vix faceret. Ex vegetabilium regno, quae cibo, potui, vestimentis, medicamentis, navigationibus, & innumeris, ad vitae suae necessitatem & commoditatem sufficiunt, ingeniose parat. Mineras ut obtineat, in terrae abyssum descendere & fere viscera telluris scrutari didicit; quam artificiose ne novit fragmenta ex durissimis divellere montibus, durissimos lapides instar aquae fluidos reddere, utilia metalla ex inutilibus distingvere scoriis & tenuissimum Sabulum etjam in aliquem vertere usum. Et quid multa? dum seriem rerum creatarum sequimur & consideramus quam provide unum propter alterum factum sit, res tandem eo recedit, omnia propter hominem facta esse, & eum praecipue in finem, ut ille, opera Creatoris admirando, gloriam ejus extollar simulque omnibus rebus gaudeat, quibus ad vitam commode & jucunde transigendam eget. § XXI.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
