# Amoenitates academicae. Vol. 2 59

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2, PRAESIDE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/59

PRAESIDE DN. D. CAROLO LINNAEO, S:AE RIAE MAJIS ARCHIATRO, Med. & Botan. Profess. Reg. & Ord. Acad. Imper. Monspel. Berolin. Stockholm. & Upsal. Socio; Publico Examini Submisit GODOFREDUS DUBOIS, Stockholmiensis. Vpsaliae 1748. Maj. 9. N scenam hujus universi prodeuntes attoniti admiramur infinitam varietatem rerum creatarum, quam nobis exposuit naturae Conditor. Tot enim, a se invicem toto coelo differentes structuras, diversarumque rerum indoles invenimus, quot fere objecta oculis nostris sese offerunt. Quo autem uberiorem nobis acquirimus cognitionem eorum, quae circum nos sunt; eo etjam propius accedimus ad cognitionem catenae, harmoniae & systematis illius naturae, secundum quod creata videntur omnia.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
