# Amoenitates academicae. Vol. 2 61

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2, PRAESIDE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/61
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/61

Tantum distant hi vermes a nobis, ut parum temporis effluxerit, ex quo totus fere orbis nesciit, an animalia vel vegetabilia essent haec ipsa, qua maximum eorum numerum, dicenda. URTICAM MARINAM seu Medusam & PENNAMMARINAMinter vegetabilia recensuerunt, Quasi inscii sic e ut sexcenta alia reticeam. regno animali incidimus in REGNUM VEGETABILE, & herbas tanto minus, earumque structuras, intelligimus, quanto minorem ad nosmetipsos habent analogiam & relationem; conceptum tamen generalem nobis formamus de Plantarum radicibus, foliis, petalis, pedunculis, floribus & seminibus, cum communiter haec apud omnes inveniantur. Unum ex altero horum vegetabilium nos intelligere & nosse credimus, donec in limite Regni Lapidei stemus, ubi Cryptogamia in Filicibus, Muscis, Algis & Fungis nobis occurrit, in quibus saepe nescimus, an ipsa planta sit Radix, Folium aut caulis; cumque heic partem maxime essentialem, seu finem ultimum plantarum quaeramus, qui est fructificatio, nescimus saepissime ubi corolla, stamina, pistillum vel semina recondantur; ut cryptogamia haec eam habeat relationem ad vegetabilia, quam habent vermes ad animalia, & ambo nobis aeque sunt mira.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
