Latin
PRAESIDE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 64
Unproofread scanNot analysed yet
vix superat, dumque se expandit, eam plane prae se fert formam atqui Anastatica seu Rosa de Hiericho dicta; quando autem tangitur, contrahit se in capitulum. Hanc speciem nuper observavit Illustris noster Entymologus Nobiliss. DE GEER, quam dein uti vulgatissimam, saepius curiosis ostendit Cl. Dn. Praeses in COCHLEA Faun. Svec. 1313, quae multoties pilis quibusdam rigidis exasperatur, dum rami hujus polypi anni superioris perennant, setas referentes in testa cochleae. Cum jam in eo simus, ut examinemus genus, POLYPUS dictum, observare juvat nullum genus proprie vel dari vel dici debere Polypum, (*)verum, quod polypi vocabulum pari ratione cum electricitate assumendum sit; quodque hoc phaenomenon pluribus speciebus differentis naturae commune sit, ita ut CONCHA ANATIFERA Faun. Svec. 1350, suo pedunculo crescat, aeque ac quintus dictus polypus.