# Amoenitates academicae. Vol. 2 69

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2, PRAESIDE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/69

Sine distincto conceptu generico, difficillimum est, si non plane impossibile, distincte proponere species; omnium ergo primo removenda sunt genera affinia, ut tandem tanto clarius species patescant Taeniae. Vermium nomine veniunt communiter apud Medicos, omnia ea animalcula, quae vitam degere observantur in tubo intestinali, quamvis rarissima sint exempla, quod hic hospitentur alia, quam vermes, animalcula, uti INSECTA, quae quoque ut singularissima in observationibus Medicorum adponuntur. Non pigebit, paucis retulisse, casum de Insectis intra tubum intestinalem ante duos circiter annos heic Upsaliae observatum; Ancilla rustica, per dimidium fere anni, dolore stomachali & torminibus cruciabatur, cum vomitu, anxietate & pervigilio. Frustra praescribebantur a Cl. D. Praeside & aliis, omnia quae vermibus opponi solent, hinc relicta suae genti & rusticis, ei a vetula offertur decoctum Lichenis cujusdam, Elfnaefwer dicti, cujus vis & effectus semper in hunc usque diem Medicos latuit, praeter eum tantum usum, quem contra Aphthas praestitit, & est hic MVSCVS cumatilis Mat. med. 492.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
