Latin
PRAESIDE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 72
Unproofread scanNot analysed yet
Ne ergo cum Taenia confundatur, sequentem habe ejus descriptionem: Est vermis candidus, longus, linearis, planus vittae instar, obesiusculus, extremitatibus rotundatis, latere superiori &inferiori lineis tribus longitudinalibus exaratus; latera seu margines obtusi sunt &crenulati, ad extremitates autem margines sunt acutiores. Facillime a Taenia dignoscitur, cum minime sit in transversim divisus aut articulatus. Ratione consistentiae est etjam paulo obesior, quam ulla species Taeniae. ASCARIDES sunt vermes minimi subulati &ad extremitates acuminati, instar ferme vermis casei, Faun. Svec. 1019. ab eo tamen diversissimi, cum nullam subeant metamorphosin. Habitant in paludibus &locis lutosis, vulgatissimi tempore aestivo; vulgarissimi etiam in equis &infantibus, &in hisce semper ferme in intestinis crassioribus &recto hospitantur; ita ut saepe in magna copia &catervatim ejiciantur super stragula infantum, sub somno, &saepe etiam apud eos maneant ad adultam usque aetatem; Quotidie Tenesmum excitant, &in sexu sequiori saepe intrant vuluam, &continua titillatione Thelygoniam caussantur. Apud adultos rarissime comparent, nisi sedentarii fuerint homines; tùm vero saepius motu &equitatione expelluntur.