# Amoenitates academicae. Vol. 2 72

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2, PRAESIDE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/72
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/72

Ne ergo cum Taenia confundatur, sequentem habe ejus descriptionem: Est vermis candidus, longus, linearis, planus vittae instar, obesiusculus, extremitatibus rotundatis, latere superiori & inferiori lineis tribus longitudinalibus exaratus; latera seu margines obtusi sunt & crenulati, ad extremitates autem margines sunt acutiores. Facillime a Taenia dignoscitur, cum minime sit in transversim divisus aut articulatus. Ratione consistentiae est etjam paulo obesior, quam ulla species Taeniae. ASCARIDES sunt vermes minimi subulati & ad extremitates acuminati, instar ferme vermis casei, Faun. Svec. 1019. ab eo tamen diversissimi, cum nullam subeant metamorphosin. Habitant in paludibus & locis lutosis, vulgatissimi tempore aestivo; vulgarissimi etiam in equis & infantibus, & in hisce semper ferme in intestinis crassioribus & recto hospitantur; ita ut saepe in magna copia & catervatim ejiciantur super stragula infantum, sub somno, & saepe etiam apud eos maneant ad adultam usque aetatem; Quotidie Tenesmum excitant, & in sexu sequiori saepe intrant vuluam, & continua titillatione Thelygoniam caussantur. Apud adultos rarissime comparent, nisi sedentarii fuerint homines; tùm vero saepius motu & equitatione expelluntur.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
