# Amoenitates academicae. Vol. 2 74

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2, PRAESIDE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/74
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/74

articulatus, striatus, albus, antice truncatus, apice sensim in acumen attenuatus, constans innumeris fere articulis. Articuli singuli sunt ovati, compressi, striis circiter 12 longitudinalibus exarati, angulo altero in medio perforati; apex articuli singuli coronatus est margine prominulo, absolete bifido & singulo lobulo vix manifeste emarginato. Basis vero singuli articuli truncata, in medio parum prominula. Videtur igitur hic vermis esse prolifer, aut ejus esse formae, ac si scyphi, uno scilicet ab altero recepto essent intra sese repositi, facie & more Madreporae. Corall. Balt. Fig. XI. Eo quod margines membranacei vermem cingant annulorum instar, quibus manifeste a sequentibus distinguitur speciebus, quum insequentes species marginem quidem habeant, minime autem membranaceum; a reliquis etiam distinguitur, quod minus sit compressus & minus planus. Hujus speciei duodecim individua seu distincti vermes in cane uno reperiabantur, omnes ferme teretes & cylindrici, pauxillum tamen compressi, ut anguli essent teretiusculi. Haec tamen crassities minus plana essentialis non est; vidimus enim plures ab hominibus ejectos, in totum planos, ad instar vittae & membranaceos, adeoque insequentibus simillimos.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
