Latin
PRAESIDE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 79
Unproofread scanNot analysed yet
Articuli hujus vermis saepissime latitudine longitudinem superant, quando autem vermis vivit &repit, longiores multo sunt articuli, quam lati, insuper sunt articuli hujus vermis, undecim circiter lineolis longitudinaliter exarati, ab utroque latere. Si hic vermis luci &meridiei objicitur, ut pellucidus conspiciatur in eo observamus quasi intestina undulata &flexuosa, intra singulum articulum, distincta &propria. Si jam basin articuli eam dicamus partem, quae alteram ingreditur; invenimus in altero latere plano basi proximo, magnum teretem porum seu foramen, quod os dicamus, cum per illud humores sugat, ut &auram interdum attrahat, cum bullas aëreas, aquae redditus vermis, postquam aëri fuerat expositus, hisce foraminibus expellat. In hoc ipso poro seu ore singuli articuli, observatur etiam Rostrum minimum, cylindricum, quod pro lubitu emittit vermis, ut eo facilius repat, &eo initatur ac vellicet adjacentia &eo demum alimentum attrahat, quod a paucis observatum. Patet igitur apertissime, unumquemque articulum vermis hujus, os proprium habere seu aperturam juxta basin alterius lateris, per quam rostrum suum minimum emittit cylindricum, in usum reptationis &nutrimenti. Proxime ante hoc ipsum osculum, paullo propius isti lateri, quod sequententem excipiet articu um, alium habet porum, oblongum tamen &adeo parvum, ut vix oculo nudo observari queat. Vermis hic crescit more reliquorum, novis articulis accrescentibus versus apicem angustiorem.