# Amoenitates academicae. Vol. 2 80

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2, PRAESIDE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/80
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/80

Cum autem sese multiplicet, sit hoc communiter ad extremitatem crassiorem, ubi a se invicem articuli separantur, & separati articuli secundum longitudinem abbreviati, in latitudine vero aucti, formam acquirunt seminis hordei. Unde & hanc speciem copori inesse censendum est, dum ejusmodi in excrementis observantur corpuscula. III: TAENIA osculis lateralibus solitariis. Fig. 3. Descrip, Constat corpore plano, membranaceo, lineari, antice truncato, postice sensim in acumen attenuato, articulato, secundum articulos margine serrato. Margines in hac Taenia plicati sunt, & superficies utraque seu latera plana 5 striis longitudinalibus exarata; Articuli in hac longe brevissimi, ita ut latitudo vermis saepe decupla est respectu longitudinis articuli. Osculum seu porus unicus modo conspicitur versus basin articuli, in latere plano, ut in praecedente. Rarissime hic ipse vermis in hominibus observatur, vulgatissimus autem in canibus, longitudine & forma priori similis, ab eo tamen praecipue distinctus, quod hujus articulus octavae vel decimae partis sit ipsius vermiculi latitudinis; omnes autem praecedentis Taeniae articuli, aeque longi ferme atque lati. In hac specie nulli anfractus intestinorum dum lumini opponitur, conspiciuntur, sed duo tantum obscura videntur puncta, vel etiam nullum. In hoc praeterea unum tantum observamus porum seu osculum, nisi oculi nostri & nudi & armati etiam nos fallant.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
