# Amoenitates academicae. Vol. 2 81

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2, PRAESIDE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/81
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/81

Hujus etiam margines magis sunt undulati, articuli enim latiores sunt a lateribus, quam in medio. Observamus tandem, circa extremitatem truncatam, puncta semper duo obscura, quae inde proveniunt, quod dum propagines deponat vermis, etjam articulus ab eo divellitur, adsint quasi duo nervi, qui franguntur. Circa extremitatem graciliorem sunt striae rransversae, & articulationes adeo parvae, ut vix nudis oculis distingui queant. Dum adhuc vivus est & se extendit, uno alterove loco filiformis evadit, & articuli, iis in locis, aeque graciles fiunt, atque post ejus mortem lati sunt. Praeterea hic ipse vermis intrinsece longitudinaliter crassior est, quam praecedens, ita ut videatur spina dorsi quasi eum pertransire, circa margines autem aeque compressus est, atque praecedens. Ultimo observandum, quod haec species inter omnes maxime lata sit (a). IV. TAENIA osculis marginalibus oppositis. Fig. IV. Ruysch. obs. 84. Sporing. Act. Stockh. 1747. tab. 5. fig. a. Est Taeniae species, quae praeter supra jam recensi(a) SPIGEL. Iumbr. lat. p. 12. digitum minimum latum. DONAT. hist. mirab. I. 4. Cap. 26. digitum integrum latum. HILDAN. cent. 2. Obs. 71. digitum latum. FABRIC. cent. 2. Obs. 71. grana 6 latum Omnes certe auctores, dum Taenias suas latissimas descripsere, de hac specie egerunt, quae latissima est, & saepius secunda duplo latior. censitas, vulgariter etiam in canibus & saepissime apud homines invenitur.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
