Latin
9
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 9
Unproofread scanNot analysed yet
Autumnus contra funestus est, quippe quo arborum folia decidunt, plantae marcescunt, Insecta sopore corripiuntur &animalium multa in consveta hibernacula semet recipiunt. DIES, quorsum ruit annus, eodem passu ambulat: Tempus matutinum omnia promtiora efficit, &muneribus obeundis reddit alacriora. Sol rutilantes radios spargit; flores quos nocturnus quasi sopor occupaverat, denuo evigilantes expanduntur; aves sonoris vocibus atque multiplici concentu silvas personantes reddunt, quo ipso, horis veneri dicatis, in numerosa convocantur examina. Meridies animalia in pascua &campos elicit, utque corpora curent svadet aestus, urget necessitas. Vespera subsequitur, omniaque &singula efficit segniora: flores connivent, &animalia suas latebras repetunt. Sic vernum tempus, matutina hora, nostraque juvenilis aetas ad generationem quadrant: Aestas, meridies &virilis toga cum conservatione conveniunt: autumnus vero, vespera &tristis senectus destructioni haud inepte assimilantur. §. III.