# Amoenitates academicae. Vol. 2 94

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2, 94. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/94
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/94

Plurimi in ea opinione fuere, quod Taeniae omnes connecterentur ex Ascaridibus aut vermibus Cucurbitinis (ut supra pag. 16), quodque singuli Ascarides gererent formam (fig. I. B.) ovatam, margine ab altero apice coronatam, toto reliquo corpore latiore, intra quem marginem anus vermis lateret; quodque hi singuli continuo motu quaererent anum alterius & proprio capite alterius anum intrarent, retroire vero aut caput retrahere non possent, sed connecterentur & concrescerent ita in formam moniliformem, in vermem Taeniam dictam: sic Albinus (Conciliator): lumbricos latos esse ad instari seminum cucurbitae, filo unius in alterum conjunctorum. Taddaeus: ligari vermes ad invicem, quasi essent grana cucurbitae ligata cum quodam filo. Savonarola: esse ad invicem continuos & connexos, quasi funiculo ad invicem ligatos. Pedemontanus: eos alternatim sibi continuari ad modum chordellae. Benedictus (Alex): ita inter se junguntur, dum, scilicet alter alteri mordicus inhaereret, jungebantur, quatuor cubitos excederent, ut unum tantum corpus, unum duntaxat vermem putares. Vallisnerus hanc sententiam clare & dilucide proposuit, sed asserit, hos plures concatenatos, praedicto modo vermiculos, nunquam in unum corpus coadunari posse, ut revera animal unicum postea constituant.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
