# Amoenitates academicae. Vol. 2 95

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2, 95. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/95
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/95

Coulet vero unicum esse lumbricum ab Ascaridibus factum, mediante glutine intercedente, postquam capitibus intraverint singuli anterioris anum, ut unica deinceps vita omnes vivant, inde unicum animal esse sequeretur. Nos nihil detractum volumus aliorum meritis & famae, nostram tamen sententiam hanc esse asserimus, quod vermes cucurbitini oriantur a Taenia, nec Taenia a vermibus cucurbitinis; quod vermes cucurbitini & Ascarides sint distinctissima animalia: hos scilicet referre vermes casei, teretes & utrinque mucronatos esse; contra Vermes cucurbitini ovati, extremitate marginati & latere sunt marginali perforati. Dissectio longitudinalis Taeniae docet, Taenias non concatenatas fuisse; ordo & series proportionatus articulorum magnitudine idem evincit; ad apicem enim tenuiorem sensim sensimque tenuiores facti & longe minores quam ascaridis sunt; Si enim accresceret Taenia ab extremitate crassiore, ubi anus fingitur, quomodo tunc obtineret tenuissimam extremitatem anteriorem? Accedit, ut aliae Taeniae revera dantur osculis ad margines absque rostro, aliae vero, osculis in latere plano, cum rosto; sed Ascarides omnes ejusdem speciei sunt, uti & cucurbitini vulgo dicti in sua specie dantur & in excrementis interdum segmenta satis manifesta ex specie secunda.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
