# Amoenitates academicae. Vol. 2 iv

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2, iv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/iv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/iv

NATURAE, Quam PRAESIDE DN. D. CAROLO LINNAEO, SAE REG. MAIS ARCHIATRO, Med. & Botan. Profess. Reg. & Ord. Acad. Imper. Monspel. Berolin. Stockholm. & Upsal. Socio; Publico examini submisit ISACUS J. BIBERG, Medelpadus. Upsaliae 1749. Mart. 4. Aeternae sunt vices Rerum. Senec. nat. 3: 1. Per OECONOMIAM NATURAE (a) intelligimus Summi conditoris circa Res Naturales sapientissimam dispositionem, secundum quam illae aptae sunt ad communes fines & reciprocos usus producendos. Omnia, quae hujus mundi ambitu contineninfinitam Creatoris sapientiam pleno quasi tur, ore Alio nomine Oeconomia Divina dictam: it. Sapientia Divina. Musscenbr. orat. Lugdb. 1744. Natura, Foruna, Providentia, Fatum sunt unius ejusdemque Dei, varie agentis in rebus humanis. Seneca. Vis illum Fatum vocare, non errabis, est ex quo suspensa sunt omnia; Caussa caussarum. Vis illum Naturam vocare, non peccabis, est ex quo nata sunt omnia, cujus spiritu vivimus Vis illum Providentiam vocare, recte dices, est, cujus consilio mundus inconcussus actus suos explicat: Seneoa. ore celebrant. Quaecunque enim sensibus nostris obversantur, quaeque menti nostrae sese consideranda sistunt, ita instructa sunt, ut ad gloriam Divinam manifestandam, id est, finem, quem omnium operum suorum Deus esse voluit ultimum, producendum, tandem concurrant.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
