Latin
NOMINA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 101
Unproofread scanNot analysed yet
NOMINA. UPHORBIA nominata fuit a Juba, Lybiae Rege, in memoriam Medici sui Euphorbi. EPLIN. L. 25. c. 7. invenit, &patrum nostrorum aetate Rex Juba, quam apellavit Euphorbiam, medici sui nomine &fratris Musae. Sed Jubae volumen quoque exstat de ea herba, &clarum praeconium. PLUKENETIUS (e Rolfinc. de purgant.) Duo erant fratres Antonius Musa &Euphorbus; ille Augusti Caesaris, hic Jubae Mauritaniae Regis Medicus. Ille Augusto, jecinore vitiato, &ad desperationem redacto, contrariam &ancipitem medendi rationem praescribit, frigidis exterius, interius Lactuca; re feliciter peracta, medico statua decreta est. Juba autem, ne suo medico nil dedisse videretur, Plantam Euphorbio dedit, deque ea integrum librum scripsit. Obi Ubi jam musae statua? periit! evanuit! Euphorbii autem perdurat, perennat, nec unquam destrui potest. Crit. Bot. 86. TITHYMALUS a τιθῆ mater, &μάλακος mollis, quia lac fundit. CHARACIAS, quasi vallaris, a καρακυω, vallo. PEPLUS &PEPLUM erat vestis genus apud veteres, de quo Plautus, Virgilius, aliique veteres videndi. LATHYRIS. CATAPUTIA, quod propinabatur in Catapotiis s. pilulis. ESULA, forte nomen barbarum, vel etiam dicta ab oppido, inter Tibur &Praeneste, Horat. PITHYUSA a πὶθος, pinus, quia folia gerit pini s. abietis. MYRSINITES, quod folia gestabat myrti. APIOS a radice pyriformi. CHAMAESYCE, quasi humilis ficus. GENUS.